- PARDUS
- PARDUSGraece πόρδαλις, de mare, πάρδαλις de femina, quae panthera, antiquitus πάρδος, ut dictum; in feris secundum a leone locum occupat: unde in Sacris toties ei iungitur, Cantici c. 4. v. 8. Esai. c. 11. v. 6. Ierem. c. 5. v. 6. etc. Etiam apud Homerum Il. ρ. v. 20.Οὔτ᾿ οὔν παραδάλιος τόσσον μόνος, οὔτε λεοντος.Nec pardi vis tanta, nec est vis tanta leonis.Leoni namque similis, nisi quod minor est et pellem habet nigris maculis distinctam. Damir, vide supra. Et sicut robore Leo, sic velocitate pardus, regnat. Hinc de Periclymeno, Tzetzes Chil. 2. Histor. 45.Ἐν τοῖς πολέμοις ἅπαντας τοὺς θήρας ἐμιμεῖτο,Παρδάλεον ὀζύτητα, λεόντων μέγα ςθένος.In bellis omnes feras imitabatur,Pardorum velocitatem, leonum ingens robur.Saltu enim valet. Plin. l. 10. c. 73. Incidunt in eadem Africa pardi condensâ arborum, occultatique earum ramis in praetereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur. Ita ut quandoque 40. cubitos eô superet, Damir. Nec minor celeritas cursus. Oppinus Cynegetic. l. 3.Ω᾿κύτατον ςθέει, καὶ τ᾿ ἄλκιμον ἱθὺς ὀρούει,Φαίης ὁππότ᾿ ἴδοιο διηερίην φορέεςθαι.Celerrime currit et fortiter rectâ irruit,Diceres, cum videres, eam aeriam ferri.Certe Olearius Molcovitici et Persici Itin. l. 4. pardum venaticum Scamachiae se vidisse refert, quôvis cane Gallicô velociorem, qui in lepores incidens eos statim assequebatur, sic ut nullus evaderet. Atque ob hanc iterum celeritatem, cum Pardo Danielis d. l. Alexander comparatur, qui tantâ pernicitate in rebus gerendis usus est, ut magnam partem habitati Orbis annis XII. subegerit, sicque victoriis potius, quam proeliis, totum terrarum Orbem, percurrerit, ut Hieronym. habet. Cuius comparationis ut reliqua quoque paucis interseram (nam de maculis supra dictum) pardus, vini avidum animal est, ut idem Oppinus refert l. 4.Παρδάλιας καὶ δῶρα Διωνύσοιο δάμαςςαν,Θηροφρόνων δολερῶν δολερὴν πόσιν οἰνοχεόντων.Pantheras etiam dona Bacchi domârunt,Dolosis Venatoribus dolosum potum fundentibus.Quod quâ ratione fiat, eôdem librô multis Poeta persequitur, a v. 318. usque ad v. 351. Unde Poetis nata occasio fingendi, Bacchi nutrices in pantheras fuisse mutatas. Notus autem hic Alexandri naevus. Sed et illud observatum est, quod ex Aristoxeni Commentariis de Alexandro refert Plut. Ὅτι τοῦ χρωτὸς ἥδιςτον ἀπέπνε???, καὶ τὸ ςτόμα κατείχεν ἐυωδία καὶ τὴν σάρκα πᾶσαν, ὥςτε πληροῦςθαι τοὺς χιτωνίσκους, Odorem ex cute eius gratissimum exhalâsse, os quoque et carnem totam tantum habuisse fragrantiae, ut eâ replerentur interiores tunicae. Quod ipsum de pardo pantheraque Veteres magnô consensu tradiderunt, Aristoteles Histor. l. 9. c. 8. Problem. sect. 13. §. 4. Theophrastus de Causis plant. l. 6. c. 5. Plut. Plinius, (qui de Pardis multa habet l. 8. c. 15. et 17.) Solin. Aelian. alii. Ut de robore animoque pardi nil dicam, qui, etsi staturâ parvus, cum leone ipso et procerissimis quibusque feris congredi non veretur. Qui similitudinem hanc subtilius forte, quam solidius, rimantur, inconsultam Alexandri temeritatem cum pardi furore conferunt, quô in venabula praeceps ruit, de vita parum sollicitus, Homer. Il. φ. et Oppian, Halieut. l. 2. Interim et iugum pati didicit pardus, Magnatesque Romani, uti cervos sphingesque, sic et pardos aureis catenis devinciebant. Refert quoque Philostratus, apud Photium act. 241. ἁλᾶναί ποτε εν Παμφυλιᾳ παρδάλιον ςτρεπτῷ ἅμα, ὃν περὶ τῇ δόρῃ ἔφερε, χρυσοῦν δὲ ἦν καὶ ἐπεγέγραπτο Ἀρμενίοις γράμμασιν, Βασιλεὺς Ἀρσάκης Θεῷ Νυσίῳ, Aliquando in Pamphylia captum fuisse pardalium (1. e. pantheram seu pradum) aureum torquem circa collum habentem Armeniis literis ita inscriptum, Rex Arsaces Deo Nysaeo. Imo et eonsque circuari, ut venationi quoque adhiberi possit, retro dictum. Nec omittenda loa varia, a pardis et pantheris (Hebraic. namer) dicta, quae in S. Scriptura occurrunt: Nimra, Numer. c. 32. v. 3. Beth-nimra, v. 36. et aquae Nimrim, Esai. c. 15. v. 6. et Ieremiae c. 48. v. 34. quae tria videntur unius loci esse nomina, quem Moses et Iosua in Gaditis ponunt, Esaias et Ieremias in Moabitis, qui in vicinos Gaditas tum temporis usurpaverant imperium. Aevô Hieronymi vocabatur Benamerium, i. e. Beth-nimrim, Latine domus pardorum. Insuper Cantici c. 4. v. 8. memorantur montes pardorum: sive a Salomone sic appellentur montes quilibet pardis frequentes, praecipue Libanus, Amana, Senir et Hermon, quorum ibi mentio; sive aliqui tum fuerint montes circa Libanum peculiariter sic nominati, ut is, de quo Brocardus, A Tripoli per duas leucas est mons Leopardorum, rotundus et alius, unâ leucâ a Libano distans, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 7. toto, ubi de Pardo, et c. 8. ubi pantheram et πάρδαλιν, non esse diversa animalium genera, pluribus probat, contra Allatium in Eustathii Hexaem. Adde Salmas. ad Solin. p. 212. 213. et 323. G. I. Vossium de Idol. l. 3. c. 60. et seqq. et quae supra diximus, in vocibus Panther, item Panthera. Improprie vox pardus sumitur, cum de leopardis, ex pardo videl. et lea genitis, aliquando occurrit. Vide Salmas. ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.